- PORTAE
- PORTAEseu a Raurica, iugum in monte Iura, apud Birsae caput: saxum est ingens, citeriorem vallem, quam Grandem et Monaster. vocant, ab ulteriore, quae ad B. Himmerii vallem, atque burgundiam minor. seu Aventicensem pagum ducit, velut de industria dirimeus. Hunc obicem ante multa saecula humana pervicit industria, ingenti eâ rupe in amplissimam portaemagnitudinem pertractâ, Caspiarum ad instar in Asia portarum, 6. milliar. Basileâ, in ditione Episcopi. Vugo Pierreport, aut Pierreperlus. Quidam id operis Caesari adscribunt, aliis aliter sentientibus. Inscriptio supra portam petrae varie legitur. Munsterus eam sic refert:Numinis Augusti via ducta per ardua montisFeliciter petram scindens in margine fontis. Vel,Nimis angusti, etc.Fecit iter, etc.Petrus Pithoeus autem verba sic legi posse existimavit: Numini Augustorum via facta per Q. Ur. Pater. V. II. vir. Col. Helvet. Et huic quidem Guillimannus, de reb. Helvet. p. 38. illi vero Merula adstipulatur. Chr. Urstisius, Epit. Hist. Basil. Ioh. bapt. Piantinus Helv. Nov. Antiq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.